Arcana Coelestia (Potts) n. 2039

Previous Number Next Number See English 

2039. `Circumcidi omnem masculum': quod significet puritatem, constat a repraesentatione et inde significatione `circumcidere' in sensu interno; circumcisio seu excisio praeputii non aliud significabat quam remotionem et abstersionem eorum quae impediebant et inquinabant amorem caelestem, quae sunt mala cupiditatum, imprimis cupiditatum amoris sui, et falsa inde; causa hujus significationis est quia genitalia utriusque sexus amorem caelestem repraesentant; sunt tria genera amorum {1} quae constituunt caelestia regni Domini, nempe amor conjugialis, amor erga infantes, et amor societatis seu mutuus; amor conjugialis est principalis omnium, nam in eo finis maximi usus, nempe propagatio generis humani, et inde regni Domini cujus est seminarium; amor erga infantes proxime succedit qui inde; et dein amor societatis seu mutuus; quicquid obtegit, impedit, et conspurcat hos amores, significatur per `praeputium,' cujus excisio seu circumcisio ideo repraesentativa facta (o)est; quantum enim mala cupiditatum et falsa inde removentur, tantum purificatur homo, et tantum apparere potest amor caelestis: amor sui quam contrarius sit amori caelesti et quam spurcus, dictum et ostensum est n. 760, 1307, 1308, 1321, 1594, (o)2045, 2057; ex his liquet quod circumcisio in sensu interno significet puritatem. [2] Quod circumcisio sit modo signum foederis seu conjunctionis, constare potest manifeste ex eo quod circumcisio praeputii nihil prorsus sit absque circumcisione cordis; et quod circumcisio cordis quae est purificatio a spurcis illis amoribus, sit quae significatur; ut manifeste ab his in Verbo locis patet; apud Mosen, Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. xxx 6;

ex quibus constat quod `circumcidere cor' sit purificari a spurcis amoribus, ut amari possit {2} Jehovah Deus seu Dominus, ex toto corde et ex tota anima: [3] apud Jeremiam, Novate vobis novale, et ne seratis inter spinas, circumcidite vos Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, iv 3, 4;

`circumcidere se Jehovae, et removere praeputia cordis' nec aliud est quam removere talia quae impediunt amorem caelestem; inde etiam constat quod circumcisio cordis sit interius quod significatur per circumcisionem praeputii: apud Mosen, Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius,... faciens judicium orphani et viduae, et amans peregrinum ad dandum (c)illi panem et vestem, Deut. x 16, 18;

ubi etiam quod `circumcidere praeputium cordis' sit purificari a malis amorum spurcorum et a falsis inde, liquet; caelestia amoris describuntur per opera charitatis, nempe per `facere judicium orphani et viduae' et per `amare peregrinum ad dandum (c)illi panem et vestem': [4] apud Jeremiam, Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 24, 25;

quod circumcisio significativum purificationis sit, inde quoque patet; vocantur `circumcisi praeputio,' sed usque `gentes praeputiatae,' inter ceteras etiam Jehudas; et Israel praeputiati corde: apud Mosen, Vel tunc humiliabitur cor eorum praeputiatum, Lev. xxvi 41;

similiter. [5] Quod per praeputium et praeputiatum significetur immundum, constat apud Esaiam, Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, civitas sanctitas, quia non addet, veniet in te amplius praeputiatus et immundus, (x)lii 1;

per `Zionem' intelligitur Ecclesia caelestis, per `Hierosolymam' Ecclesia spiritualis, in quam praeputiatum quod est immundum, non intrabit. [6] Quod circumcisio sit `signum foederis' seu indicium conjunctionis, manifeste constat ex eo quod simile repraesentatum per arborum fructus qui etiam circumciderentur, de quibus ita apud Mosen, Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcumque arborem cibi, praeputiabitis praeputium ejus, fructum ejus; tribus annis erit vobis praeputiati, non comedetur, et in anno quarto erit omnis fructus ejus sanctitas laudum Jehovae, Lev. xix 23, 24;

`fructus' similiter repraesentant et significant charitatem, ut a multis locis in Verbo constare potest, ita `praeputium' eorum significat {3} immundum quod charitatem impedit et contaminat. [7] Quod mirabile, cum angeli qui in caelo, ideam purificationis a spurcis naturalibus habent {4}, tunc in mundo spirituum repraesentatur velocissime quoddam simile circumcisionis, nam ideae angelicae in repraesentativa in mundo spirituum evadunt. Fuerunt ritus repraesentativi in Ecclesia Judaica qui inde originem duxerunt, et fuerunt quoque qui non inde: illi apud quos in mundo spirituum repraesentabatur velox illa circumcisio, volebant admitti in caelum, et antequam admissi, hoc {5} repraesentatum erat; ex quo constare potest cur mandatum Joshuae quod circumcideret populum cum Jordanem transgressi intrarent in terram Canaanem; introitus populi in {6} terram Canaanem non aliud repraesentabat quam intromissionem fidelium in caelum, [8] ideo circumcisio secundo mandata erat, de qua ita apud Joshuam, Jehovah dixit ad Joshuam, Fac tibi gladios petrarum, circumcide filios Israelis secundo; et fecit sibi Joshua gladios petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum:... et dixit Jehovah ad Joshuam, Hodie devolvi opprobrium Aegypti desuper vobis, et vocavit nomen loci illius Gilgal (devolutio), v 2, 3, 9;

`gladii petrarum' significant vera quibus imbuerentur, ut sic spurcos amores castigare et discutere possent, nam absque cognitionibus veri nusquam aliqua purificatio; quod `lapis seu petra' significet vera, prius n. 643, 1298, ostensum est, et quod `gladius' praedicetur de veris quibus castigentur mala, ex Verbo constat. @1 amoris.$ @2 queat.$ @3 denotat.$ @4 habent before purificationis.$ @5 id.$ @6 i Israelitici.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church