2043. Vers. 12. Et filius octo dierum, circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille. `Filius octo dierum' significat principium purificationis quodcumque: `circumcidetur vobis' significat purificationem: `omnis masculus' significat eos qui in vero fidei: `in generationes vestras' significat illa quae sunt fidei: `natus domus' significat caelestes: `emptio argenti' significat spirituales qui sunt intra Ecclesiam: `ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille' significat illos qui extra Ecclesiam.