Arcana Coelestia (Potts) n. 2056

Previous Number Next Number See English 

2056. `Et praeputiatus masculus': quod significet qui non in vero fidei, constat a significatione `masculi' quod sit verum fidei, de qua supra n. 2046, quare hic `praeputiatus masculus' significat illum qui non in vero fidei, ita qui in falso; `praeputiatum' praedicatur de e quod impedit et conspurcat, sicut prius dictum; cum id adjungitur `masculo,' est id quod impedit et conspurcat verum; similiter cum a alicui rei adjungitur, significat ejusdem rei obfuscationem et contaminationem, ut `praeputiata auris' apud Jeremiam, Super quem loquar et testificabor, et audient? Ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare; ecce Verbum Jehovae factum est in opprobrium, non volunt illud, vi 10;

`praeputiata auris' pro quod nulla auscultatio, et quod illis Verbum opprobrio [esset]. [2] Agitur in hoc versu etiam de illis qui intra Ecclesiam, qui non solum in falso sed etiam in impuro amorum sui et mundi, nam continuantur praecedentibus, quare dicitur `praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui,' ita est falsum conjunctum impuro vitae; quantum periculi damnationis aeternae illis sit, ex quae supra {1} n. 2051 dicta sunt, constare potest; hic imprimis significantur illi intra Ecclesiam qui bona et vera fidei profanant, de quibus dicitur quod `excidetur anima illa ex populis suis': illi enim profanare possunt, non autem ii qui extra Ecclesiam sunt, ut in Parte Prima n. 593, 1008, 1010, 1059 ostensum est. @1 prius.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church