206. Quinam magis se apertos habere oculos, et sicut Deus scire quid bonum et malum, credunt, quam qui se amant et simul ex mundo docti sunt? sed quis est caecior? Si consulantur modo, videbitur quod nec sciant, minus credant, quod detur spiritus: quid vita spiritualis et caelestis, prorsus ignorant: vitam aeternam nec agnoscunt, nam se credunt sicut bruta morituros: Dominum prorsus non agnoscunt, sed modo semet et naturam colunt: qui caute loqui volunt, dicunt Ens quoddam supremum, quod nesciunt quid sit, regere omnia. [2] Haec sunt eorum principia, quae confirmant multis per sensualia et scientifica apud semet; si ausi essent, etiam facerent coram universo. Tales, quamvis se pro diis seu sapientissimis agnosci volunt, si quaererentur num scirent quid non proprium, respondebunt quod sit non ens, si privarentur proprio quod nihil essent: si quaererentur quid a Domino vivere, cogitant esse phantasias: si interrogarentur num sciant quid conscientia, dicerent esse nihil aliud quam quoddam imaginarium, quod inservire possit pro vulgo ut teneatur in vinculo: si interrogarentur num scirent quid perceptio, nihil aliud facerent quam irriderent, et vocarent enthusiasticum quid. Talis est sapientia eorum; tales apertos oculos habent, et tales dii sunt: ex talibus principiis, quae clariora die putant esse, incohant, et procedunt, et sic ratiocinantur de mysteriis fidei. Quid inde nisi abyssus caliginum? Hi sunt serpentes prae aliis, qui seducunt mundum. Sed talis nondum fuit haec posteritas Ecclesiae Antiquissimae; at de qua agitur a vers. 14-19 hujus capitis, talis facta est.