Arcana Coelestia (Potts) n. 2063

Previous Number Next Number See English 

2063. Quod `non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius' significet quod exuet humanum, et induet Divinum, constat ex illis quae supra ad vers. 5 dicta sunt de Abrahamo {1}, ubi haec, `Non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham,' per quae similiter significatum, quod exuet humanum, (c)ac induet Divinum, de quibus n. 2009; littera enim `H' quae adjecta est nomini Sarah, ex Jehovae nomine desumpta est, ob causam ut Sarah, sicut Abraham, repraesentaret Divinum Domini; nempe Divinum conjugium Boni cum Vero in Domino, `Abraham' Divinum Bonum, et `Sarah' Divinum Verum; [2] ex quo nasceretur Divinum Rationale quod est `Isacus.' Divinum Bonum quod est amor, et respective ad universum genus humanum est misericordia, fuit Internum Domini, hoc est, Jehovah, Qui ipsum Bonum est; hoc repraesentatur per `Abrahamum'; verum quod conjungendum Divino Bono, repraesentatum est per `Sarai,' quod cum etiam Divinum factum, repraesentatur per `Sarah,' nam Dominus ad unionem cum Jehovah successive progressus est, ut supra passim dictum; verum nondum Divinum per `Sarai' repraesentatum, erat cum adhuc non ita unitum Bono, ut ex Bono verum; at cum ita unitum Bono ut ex Bono procederet, tunc fuit Divinum, ac ipsum Verum tunc quoque Bonum quia Boni verum; aliud est verum quod tendit ad bonum, ut uniatur bono, et aliud [est,] quod unitum bono ita ut procedat prorsus a bono; verum quod tendit ad bonum, trahit adhuc aliquid ab humano; at quod prorsus unitum bono, hoc exuit omne quod (o)est humanum et induit Divinum: [3] hoc per simile, ut prius, apud hominem illustrari potest; cum regeneratur homo, hoc est, cum conjungendus Domino, ad conjunctionem per verum, hoc est, per vera fidei procedit, nemo enim regenerari potest nisi per cognitiones fidei, quae sunt vera per quae ad conjunctionem procedit; his Dominus obviam it per bonum, hoc est, per charitatem, et illam inaptat cognitionibus fidei, hoc est, veris ejus; omnia enim vera sunt vasa recipientia boni, quare quo genuina magis sunt vera et quo plus multiplicantur, eo plus bono datur copia recipiendi illa ut vasa, redigendique illa in ordinem, et se demum manifestandi, usque demum ut non appareant vera, nisi quantum per illa translucet bonum, ita verum fit caeleste spirituale; [et] quia in bono quod solius est charitatis, Dominus solum est praesens, ita homo conjungitur Domino et donatur per bonum, hoc est, per charitatem conscientia, ex qua dein cogitat verum {2} et facit rectum `, sed haec secundum vera et recta, quibus bonum seu charitas inaptatur. @1 Abramo.$ @2 ip suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church