Arcana Coelestia (Potts) n. 2069

Previous Number Next Number See English 

2069. `Reges populorum ex illa erunt': quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt `reges populorum,' constat ex significatione `regum' quod (t)sint in genere' omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione `populorum' quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam `reges' praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde. [2] Hic quia agitur de Sarah, quod `ex illa reges populorum erunt,' et per `Sarah' significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per `reges populorum' significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur `reges,' tum etiam `filii regis,' ut supra n. 2015 ostensum. [3] Quisque (t)videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod `reges populorum ex illa erunt,' reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur {1} `benedicam ei, et erit in gentes,' sed de Sarah, quod `reges populorum ex illa erunt'; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod `reges ex illo exibunt,' non autem ut de Sarah, quod `reges populorum'; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione `Abrahami' quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione `Sarah' quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per `Abrahamum' intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per `Sarah' intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum: [4] sed de caelesti vero et (o)de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est', inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023. [5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per `reges qui ex Abrahamo exibunt,' de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per `reges populorum qui ex Sarah erunt,' de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, (o)n. 2053 ad fin.'; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530. @1 i quod.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church