Arcana Coelestia (Potts) n. 2072

Previous Number Next Number See English 

2072. `Et risit': quod significet affectionem veri, constare potest ex origine et essentia risus; origo ejus non alia est quam affectio veri vel affectio falsi, inde hilaritas et laetitia quae exserit se in facie per risum; inde patet quod essentia risus non aliud sit; risus quidem est externum quid quod corporis quia faciei, sed in Verbo interiora per exteriora {1} exprimuntur et significantur, sicut omnes affectiones interiores animi et mentis per faciem, auditio interior et oboedientia per aurem, visus internus seu intellectus per oculum, potentia et robur per manum et brachium, et sic porro, ita affectio veri per risum: [2] in rationali hominis est verum, quod est praecipuum, in illo etiam est affectio boni, sed haec est in ipsa affectione veri, sicut ejus anima; affectio boni quae in rationali, non se exserit per risum sed per gaudium quoddam, et inde per jucundum voluptatis quod non (x)ridet; nam in risu communiter quoque aliquid est quod non ita bonum. Quod in rationali hominis verum sit praecipuum, causa est quia rationale formatur per cognitiones veri, nam nisi per illas, nusquam aliquis rationalis fieri potest; cognitiones boni sunt aeque vera ac cognitiones veri. [3] Quod `risus' hic significet affectionem veri, constare potest ex eo quod hic memoretur Abraham risisse, et similiter {2} Sarah, tam antequam natus Isacus quam postquam natus, tum quod Isacus a `risu' nominatus, nam `Isac' significat `risum'; quod Abraham, cum audivit {3} de Isaco, riserit, ex hoc versu constat, nam dicitur quod Abraham, cum audivit {4} de filio ex Sarah, riserit; quod etiam Sarah, antequam natus Isacus, cum audivit a Jehovah quod pareret, de qua ita, Sarah cum audivit ad ostium tentorii, risit Sarah intra seipsam, dicendo, Postquam consenui, eritne mihi voluptas, et dominus meus senex? et dixit Jehovah ad Abrahamum, Quare hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere {5} pariam, et ego consenui?... Negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, at risisti, Gen. xviii 12, 13, 15;

dein etiam cum Isacus natus esset, Vocavit Abrahamus nomen filii sui,... {6} Jishak (risum)... dixit Sarah, Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit me {7}, Gen. xxi 3, 6;

nisi `ridere' et `nomen Isaci' quo significatur risus, illa involveret, nusquam haec memorata fuissent. @1 externa.$ @2 i quod.$ @3 audiverit I.$ @4 audiverit A.$ @5 vero.$ @6 i qui natus est sibi, quem peperit ipsi Sarah.$ @7 Hebrew [ ] (li). A had super me but d, i mihi, d and i me.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church