2086. Vers. 20. Et quoad Jishmaelem audiri te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde, duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam. `Quoad Jishmaelem audivi te' significat ex vero rationales quod salvandi: `ecce benedicam illi' significat quod imbuerentur et donarentur: `fructificari faciam illum' significat bonis fidei: `et multiplicari faciam illum' significat veris inde: `in valde valde' significat immensum: `duodecim principes gignet' significat primaria praecepta fidei quae (o)est charitatis: `et dabo illum in gentem magnam' significat fruitionem bonorum et incrementa.