Arcana Coelestia (Potts) n. 2102

Previous Number Next Number See English 

2102. `Et circumcidet `carnem praeputii eorum': quod significet purificationem et justitiam eorum a Domino, constat a significatione `circumcidi quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; (m)tum a significatione `carnis praeputii' quod sit remotio amorum istorum, de qua etiam supra n. 2041, 2053, 2057; {1} quod amores illi solum obstent quin bonum et verum a Domino influere et operari queant, ibi quoque ostensum est, ita quin Justitia Domini possit homini applicari. Actum est in toto hoc capite de unione Essentiae Divinae Domini cum Humana, deque conjunctione Domini cum homine per Humanam Ipsius Essentiam factam Divinam, ut et de circumcisione, hoc est, de purificatione a spurcis apud hominem; haec in una serie sunt, et sequitur unum ab altero; unio enim Divinae Essentiae cum Humana in Domino facta est ob finem ut Divinum posset conjungi homini; sed Divini conjunctio cum homine non fieri potest nisi purificetur homo ab amoribus illis; ut primum vero ab illis purificatur, Divinum Domini Humanum influit, et sic conjungit hominem Sibi {2}; exinde patet quale est Verbum, nempe quod dum intelligitur quid significatur in sensu interno, sit connexum in decente et pulchra serie. @1 i omnem A.$ @2 i, proinde Divino.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church