Arcana Coelestia (Potts) n. 2117

Previous Number Next Number See English 

2117. DE ULTIMO JUDICIO {1}

QUID Ultimum Judicium, pauci hodie sciunt; putant venturum {2} interitu mundi; inde conjecturae quod periturus orbis terrarum igne, una cum illis quae in mundo aspectabili sunt; et quod tunc primum resurgent mortui, et coram judicio sistentur; mali tunc in infernum conjiciendi et boni in caelum ascensuri; hae conjecturae sunt ex propheticis Verbi, ubi memoratur de novo caelo et de nova terra, tum quoque de Nova Hierosolyma; non scientes quod prophetica Verbi prorsus alia significent in sensu interno quam patent in sensu litterae, et quod per `caelum' non intelligatur caelum, nec per `terram terra, sed Ecclesia Domini in communi, et apud unumquemvis in particulari. @1 A. had further title tum de glorificatione Domini in caelo, but deleted this.$ @2 i cum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church