212. Quod per 'apertum fieri oculis' {x}significetur dictamen ab interiore, constat a similibus in Verbo, sicut ab iis quae Bileamus de se loquitur; qui quia visiones habuit, vocat se {1} virum aperti oculis,' Num. xxiv 3, 4; et ex Jonathane cum libavit de favo mellis, et ei ab interiore dictatum quod malum, dicitur quod 'viderint oculi ejus,' ita ut illuminati ut videret quod non novit, 1 Sam. xiv 27, 29. Praeterea 'oculi' multoties in Verbo accipiuntur. pro intellectu, ita pro interiore dictamine etiam inde; ut apud Davidem, Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. xiii 4 [A.V.3];
pro intellectum: apud Ezechielem, Quibus oculi ad videndum et non vident, xii 2;
pro qui non intelligere volunt: apud Esaiam, Oculis ejus obline, ne videat oculis suis, vi 10;
pro ut occaecentur ne intelligant: per Mosen ad populum, Non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ac videndum, et aures ad audiendum, Deut. xxix 3;
'cor' pro voluntate, 'oculi' pro intellectu. De Domino apud Esaiam 'quod aperturus oculos caecos,' xiii 7; et apud eundem, E caligine, et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18. @ 1 Sch., has dictum viri aperti oculos. Possibly S. wrote either virum apertis oculis or virum apertum oculis, but was misread by printer.$