2121. Quod ultimum judicium instet, non ita constare potest in terris et intra Ecclesiam ac in altera vita, quo omnes animae veniunt et confluunt; mundus spirituum hodie plenus est malis geniis et malis spiritibus, maxime ex orbe Christiano; et inter eos non regnant nisi odia, vindictae, crudelitates, obscenitates, tum machinationes dolosae: nec solum mundus spirituum quo animae recentes e mundo primum alluunt, sed etiam sphaera istius mundi interior, ubi sunt qui quoad intentiones et fines interius mali fuerant; haec similiter hodie adeo oppleta est ut miratus quod tanta copia usquam dari potuisset; omnes enim in inferna non momento dejiciuntur, quia secundum leges ordinis est ut quisque talis redeat in vitam suam quam habuit in corpore, et inde per gradus deferatur in infernum; Dominus nullum dejicit in infernum, sed quisque semet; inde mundi illi spirituum oppletissimi sunt copia alluentium talium et morantium ibi ad tempus; ex illis animae quae e mundo veniunt, atrociter infestantur; et praeterea, spiritus qui apud hominem, (nam quisque homo per spiritus et angelos regitur a Domino:) {1} plus quam prius excitantur ad inferenda homini maligna, et quidem in tantum ut angeli qui apud {2} hominem, vix possint avertere, sed cogantur remotius in hominem influere. Exinde in altera vita manifeste constare potest quod ultimum tempus instet. @1 No parentheses in A.$ @2 i etiam.$