Arcana Coelestia (Potts) n. 2126

Previous Number Next Number See English 

2126. Porro etiam repraesentatum quomodo hodie illi qui intra Ecclesiam sunt, contra ipsam Innocentiam sunt {1}: visus est infans pulcher et innocens; quo viso vincula externa quibus tenentur mali genii et spiritus a flagitiosis, paulum remittebantur; tunc inceperunt infantem pessime tractare, illum conculcare, et velle occidere, unus sic et alter sic; innocentia enim in altera vita repraesentatur per infantes; at dixi, quod similia non appareant apud eos in vita corporis eorum; sed responsum, quod interiora eorum talia sint, et nisi leges civiles impedirent, tum alia vincula externa quae sunt timor jacturae lucri, honoris, famae, ac timor vitae, quod ita ruerent insane contra omnes innocentes: ii cum hoc responsum audiebant, etiam illud subsannabant. Quales itaque hodie sunt, ex illis quae dicta, constare potest; tum quod ultima tempora instent. @1 sint.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church