Arcana Coelestia (Potts) n. 2128

Previous Number Next Number See English 

2128. Idea ultimi judicii coram malis, quae his et ter mihi visa, talis fuit: cum spiritus circum me conjunxerunt se in societates perniciosas sic ut praevalerent, nec ex lege aequilibrii secundum ordinem se regi ita paterentur quin alias societates insolenter lacesserent et damnum illis inferre vi praevalente inciperent, tunc apparuit spirituum cohors satis magna a plaga anteriore paulum ad dextrum superne, ex qua adventante auditus tumultus quasi fluctuans et grandisonans; quo audito facta est inter spiritus {1} consternatio cum terrore, et inde confusio, et tunc qui in illos societatibus {2} erant, dissipabantur, unus huc alter illuc, sic ut diffluerent a mutuo et non sciret socius ubi socius; cum hoc perstabat, non aliter apparuit spiritibus quam sicut ultimum judicium cum interitu omnium; quidam lamentabantur, quidam prae terrore absque quasi corde erant, verbo, omnes occupabat discrimen quasi ultimi cujusdam; [2] sonitus adventantium a plaga anteriore illis auditus varie, quibusdam tanquam sonitus equitum armatorum, quibusdam aliter, secundum statum timoris et inde phantasiae [eorum]; mihi apperceptus ut susurrus continuus cum undulatione alterna, et quidem plurima simul: instruebar ab illis qui prope {3} me, quod tales cohortes ab illa plaga veniant quando societates ita male confarctae sunt, ut dictum, et quod illi sciant dissociare et discindere unum ab altero, et simul incutere terrorem ut nihil aliud cogitent quam fugam; et quod, per tales disjunctiones et dissipationes, omnes dein redigantur in ordinem a Domino; tum etiam quod tale in Verbo significetur {4} per `ventum orientalem.' @1 inter spiritus facta est.$ @2 i conjuncti.$ @3 apud.$ @4 i quoque.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church