2132. (s) Quod in Verbo dicatur quod `intraverit etiam unus qui non indutus veste nuptiali,' Matth. xxii 11-13, et quod is ejectus sit, quomodo hoc se habet, etiam ostensum: sunt qui {1} illo dolo in vita eorum corporis imbuti ut simulare possint lucis angelos, et tunc cum in illo statu hypocritico in altera vita sunt, etiam se insinuare possunt in societates proximas caelestes; at non diu ibi persistunt, ilico enim dum percipiunt amoris mutui sphaeram ibi, timore et horrore corripiuntur et se inde praecipitant, ac tunc in mundo spirituum apparet sicut quod dejecti sint, quidam versus stagnum, quidam versus gehennam, quidam in aliud quoddam infernum.(s) @1 quidam$