Arcana Coelestia (Potts) n. 2177

Previous Number Next Number See English 

2177. Quod `farina similaginis' sit spirituale et caeleste quo tunc apud Dominum, et quod `placentae' similiter cum utrumque conjunctum, constat manifeste ex sacrificiis Ecclesiae repraesentativae, et ex minha quae tunc adhibebatur, quae constabat ex similagine mixta oleo et facta in placentas; primarium cultus repraesentativi consistebat in holocaustis et sacrificiis, quae quid repraesentaverunt, dictum est supra, ubi de pane, n. 2165, nempe quod caelestia qui sunt regni Domini in caelis, et regni Domini in terris seu in Ecclesia tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unumquemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, quia haec sunt caelestia, quae omnia tunc temporis vocabantur `panis,'; his sacrificiis adjungebatur etiam minha, quae, ut dictum, constabat ex similagine mixta oleo, cui quoque tus adjiciebatur, tum quoque libamen ex vino; [2] quid hae repraesentabant, etiam constare potest, nempe quod similia ac sacrificia, sed in minore gradu, ita quae sunt Ecclesiae spiritualis, tum quae sunt Ecclesiae externae; unicuique constare potest quod talia nusquam mandata fuissent nisi repraesentarent Divina, tum quod unumquodvis aliquid peculiare; nam nisi repraesentavissent Divina, non aliud fuissent quam similia quae apud gentiles, apud quos {1} quoque sacrificia, minhae, libamina, tura, tum quoque ignes perpetui, et plura quae a illos derivata fuerunt ab Ecclesia Antiqua, imprimis ab Hebraea; quibus quia separabantur interna, hoc est, Divina, quae repraesentabantur, nihil aliud fuerunt quam idololatrica; sicut etiam apud Judaeos facta sunt, quare etiam in omnia idololatriae genera lapsi sunt: inde manifestum cuivis esse potest quod arcana caelestia unicuivis ritui, imprimis sacrificiis et singulis eorum, inessent. [3] Quod minham attinet, describitur illa qualis esset et quomodo praepararetur in placentas, in toto capite apud Mosen, Lev. ii, ut et Num. xv, ac alibi. Lex minhae his verbis describitur in Levitico, Ignis jugiter accensus erit super altari, non exstinguetur: et haec lex minhae; afferre illam filios Aharonis coram Jehovah ad facies altaris, et tollet ab illa pugillo suo de similagine minhae,: et de oleo ejus, et omne, tus quod super minha, et adolebit super altari; odor quietis, (o)in memoriale Jehovae; et residuum de illa comedent Aharon et filii ejus; azyma comedentur in loco sancto; in atrio tentorii conventus comedent eam; non coquetur fermentata; partem illorum dedi eam de ignitis Meis, sanctum sanctorum illa, vi 6-10, [A.V.13-17];

[4] `ignis qui jugiter accensus erit super altari' repraesentabat amorem, hoc est, misericordiam Domini, perpetuam et aeternam; quod `ignis' significet amorem in Verbo, videatur n. 934; inde `ignita in odorem quietis' significant Domini beneplacitum in illis quae sunt amoris et charitatis; quod `odor' sit beneplacitum, hoc est, gratum, videatur n. 925, 1519; quod `acciperent pugillo' repraesentabat quod omnibus viribus seu omni anima amarent; `manus' enim seu `vola' significat potentiam, ut ostensum n. 878, inde etiam `pugillus'; `similago cum oleo et ture' repraesentaverunt omnia charitatis, `similago' spirituale ejus, `oleum' autem caeleste, `tus' quod ita gratum; quod `similago' spirituale, ex his et sequentibus patet; quod `oleum' caeleste seu bonum charitatis, videatur n. 886, quodque `tus' ab odore gratum et acceptum, n. 925; [5] quod `azymum' seu non fermentatum esset, significat quod sincerum, ita ex corde sincero et absque immundis; quod `residuum comederent Aharon et filii ejus' repraesentabat reciprocum hominis, et appropriationem, ita conjunctionem per amorem et charitatem, quare mandatum ut `comederent illud in loco sancto'; inde appellatur `sanctum sanctorum'; haec fuerant quae repraesentata sunt per `minham,' ac ipsa repraesentativa ita percepta fuerunt in caelo; cumque homo Ecclesiae ita capiebat illa, tunc fuit in idea simili perceptioni angelorum {2}, ita in ipso regno Domini in caelis, tametsi erat in terra. [6] De minha porro agitur qualis esse debuit circa unumquodvis genus sacrificii, tum quomodo in placentas coqueretur, (o)ut et qualis offerretur ab illis qui mundabantur, etiam {3} in aliis occasionibus quae omnia adducere et explicare, (t)nimis prolixum foret, videantur quae de illa, Exod. xxix 39-41; Lev. v 11-13; vi 9, 10, 12-14 {4}; x 12, 13 xxiii 10-13, 16, 17; Num. v 15 seq.; vi 15-17, 19, 20; vii passim; xxviii 5 (x)8, 9, 12, 13, 20, 21, 28, 29; xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37. [7] `Similago facta in placentas' in genere idem repraesentabat ac panis, nempe caeleste amoris, et `farina' ejus spirituale, ut a locis supra citatis constare potest. Panes qui dicebantur `panis facierum' aut `panis propositionis' fiebant ex similagine, quae praeparabatur in placentas et ponebantur super mensa, in repraesentationem jugem amoris, hoc est, misericordiae Domini erga universum genus humanum et reciprocum hominis, de quibus ita apud Mosen, Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas duarum decimarum erit placenta una; et pones eas in duo: ordines, senas ordine, super mensa munda, coram Jehovah' et dabis super ordinem tus purum, et erit ad panem {5} in memoriale ignitum Jehovae, in die sabbati unoquoque ordinabit eum coram Jehovah jugiter, a cum filiis Israelis foedere aeternitatis; et erit Aharoni et illis ejus, et comedent eum in loco sancto, quia sanctitas sanctitatum [ille] illi, de ignitis Jehovae, statuto aeternitatis, Lev. xxiv 5-9;

singula {6} et singularissima repraesentabant sanctum amoris et charitatis et `similago' idem ac farina similaginis, nempe caeleste et ejus spirituale, ac `placenta' utrumque conjunctum; [8] inde constat {7} qualis sanctitas Verbi est illis qui in caelestibus ideis sunt; immo qualis sanctitas ipsi huic ritui repraesentativo inerat; inde est quod dicatur `sanctitas sanctitatum'; ac vicissim, qualis nulla sanctitas illis qui putant nihil caeleste illis inesse, ac in externis solum manent, ut qui hic {8} `farinam' percipiunt (t)ut mere farinam, `similaginem' ut similaginem, et `placentam' ut placentam, ac quod dicta ea fuissent absque quod singula aliquid Divini involverent; ii similiter faciunt ac qui putant {9} panem et vinum Sacrae Cenae non esse nisi quendam ritum, in quo non sanctum intus, cum tamen tale sanctum est ut mentes humanae per illam conjungantur mentibus caelestibus, cum cogitant ex affectione interna quod illa significent amorem Domini et reciprocum hominis, et ex interiore sic in sanctitate sunt: [9] simile involvebat quod filii Israelis cum venirent in terram, `de primitiis massarum darent placentam, sublationem Jehovae,' Num. xv 20; quod talia significentur, constare etiam potest apud Prophetas, e quibus pro tempore solum licet adducere quod apud Ezechielem, Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum, et acupictum; similaginem, mel, et oleum comedisti, et pulchra facta es in valde valde, et prosperata es ad regnum, xvi 13, (m)ubi agitur de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia, quae tali ornatu fuit in suo primo tempore, nempe Ecclesia Antiqua, quae describitur per `vestes,' et plures ornatus; tum ejus affectiones veri et boni per `similaginem, mel et oleum'; unicuique constare potest quod omnia illa significent in sensu interno prorsus alia quam in sensu litterae; ita etiam haec quod Abrahamus dixerit ad Sarah, `festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas'; quod `tria' significent sancta prius n. 720, 901 ostensum est.(n) @1 etiam.$ @2 cum angelis.$ @3 ut et.$ @4 [A V 1, 17, 19-21.]$ @5 panes I.$ @6 haec.$ @7 constare potest.$ @8 A is obscure, but perhaps ac hic.$ @9 After Cenae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church