Arcana Coelestia (Potts) n. 2183

Previous Number Next Number See English 

2183. `Accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit': quo' significet omnia illa sic {1} conjuncta, constare potest a significatione `butyri, lactis et filii bovis,' de quibus sequitur: in versibus qui praecedunt, actum est de Rationali Domini quod instructum caelesti e inde spirituali, quae significata sunt per `farinam similaginis factam in placentam,' n. 2176, 2177; tum de caelesti naturali quod significatur est per `filium bovis,' n. 2180; eadem nunc aliis vocibus exprimuntur, nempe per `butyrum, lac, et filium bovis,' per quae significantur omnia illa conjuncta: [2] sed ad intellectum vulgarem haec aegre possunt: describi, ex causa quia ignotum est plerisque quod homini unicuique sit internum, sit rationale, et sit naturale, et quod haec in se distinctissima sint, immo tam distincta ut dissidere queat unum a altero, nempe rationale quod rationalis homo vocatur, a naturale quo est homo naturalis, immo ut rationalis homo possit videre et percipere malum quod in naturali, et si genuinum rationale est, id castigare, videatur n. 1904 antequam haec bina conjuncta sunt, homo non potest esse integer homo, nec in tranquillitate pacis, nam unum pugnat cum altero; angeli enim qui apud hominem sunt, ejus rationale regunt, sed {2} spiritus mali qui apud eundem, ejus naturale; inde est pugna; [3] si rationale tunc vincit, naturale subjugatur, et sic donatur homo conscientia; at si naturale vincit, tunc nihil conscientiae recipere potest: si rationale vincit, tunc fit ejus naturale tanquam etiam illud esset rationale; at si vincit naturale, tunc fit rationale tanquam illud {3} esset naturale: adhuc, si vincit rationale, tunc angeli propius in hominem accedunt, (c)et insinuant ei charitatem, quae est caeleste, quod per angelos a Domino, ac tunc spiritus mali se ad distantiam removent; si vero naturale vincit, tunc angeli longius se removent, hoc est, versus (t)ejus interiora magis, et spiritus mali propius versus rationale accedunt, et illud continue oppugnant, ac inferiora ejus opplent odiis, vindictis, dolis, et similibus; nisi rationale vincit, tunc venit homo in tranquillitatem pacis, ac in altera vita in pacem caeli; at si naturale vincit, tunc cum vivit, apparet sicut in tranquillitate sit, sed in altera vita in irrequiem et cruciatum inferni venit(n): [4] inde qualis est status hominis quoad ejus rationale, et quoad ejus naturale, sciri potest, quare nihil aliud est quod facere possit hominem beatum et felicem quam ut rationali `sit conforme' naturale, et utrumque {4} conjunctum, quod unice fit per charitatem, et charitas unice est a Domino. @1 ita, as in 2182.$ @2 at.$ @3 sicut illud etiam.$ @4 i sic.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church