Arcana Coelestia (Potts) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. Per 'vocem sibi euntem' intelligitur quod parum perceptionis residuum esset, quasi sola sibi et quasi non audita, quod a sequente versiculo etiam constat ubi dicitur quod clamaverit Jehovah ad hominem; sicut apud Esaiam, Vox clamantis in deserto,...vox dixit, Clama, xi 3, 6;

'desertum' pro Ecclesia ubi nulla fides, 'vox clamantis' pro annuntiatione Adventas Domini, in genere pro omni adventus Ipsius annuntiatione, ut apud regeneratos quibus est dictamen.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church