Arcana Coelestia (Potts) n. 2204

Previous Number Next Number See English 

2204. Quod `dominus meus senex' significet quod affectio veri mirata quod rationale bonum cui adjunctum verum, etiam exueret humanum, constat ex repraesentatione `Abrahami' qui hic est `dominus meus,' quod hic sit rationale bonum; et (c)ex repraesentatione `Sarae' quod sit rationale verum, de qua supra n. 2198, et alibi; tum a significatione `consenescere' quod sit exuere humanum, de qua etiam n. 2198. Bonum rationale humanum tale est quod habeat in se multum ex jucundis mundanis, nam formatum est non solum ex veris sed etiam ex jucundis sensualium et ex pluribus jucundis quae in mundo; quibus jucundis cum reformatur et regeneratur homo, bonum spirituale a Domino insinuatur, et tunc per id mundanum temperatur, et sic in illo dein suum felix habet. At Dominus prorsus expulit omne mundanum e rationali, `et sic Divinum fecit; quod est quod verum rationale per `Sarah' intellectum, miratum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church