Arcana Coelestia (Potts) n. 2214

Previous Number Next Number See English 

2214. Vers. 15. Et negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, quod risisti. `Et negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit' significat quod verum rationale humanum vellet excusare se, quia appercepit quod non esset tale quale esse deberet: `et dixit, Non, quod risisti' significat quod usque esset tale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church