Arcana Coelestia (Potts) n. 2222

Previous Number Next Number See English 

2222. Quod `ad dimittendum illos' significet quod vellet discedere ab illa, constat absque explicatione; causa quoque patet, nempe quod perceptio ex Divino, et inde cogitatio de genere humano quod tale esset, horrorem incuteret; amor enim Domini fuit erga universum genus humanum tantus ut omnes per unitionem Essentiae Humanae cum Divina et Divinae cum Humana, salvare in aeternum vellet; quare cum perciperet tale esse, a perceptione et cogitatione inde voluit discedere, quod significatur per quod `vellet dimittere illos.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church