Arcana Coelestia (Potts) n. 2225

Previous Number Next Number See English 

2225. Quod `num celans Ego ab Abrahamo quod Ego faciens' significet quod nihil' celari debuit coram Domino, constat a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus in illo statu de qua aliquoties supra in hoc capite; quod cetera significent, non celari debere, patet; sensus litterae hic similis est cum sensu interno, ut alibi passim, imprimis ubi agitur de essentialibus fidei, quae quia necessaria sunt ad salutem, ita dicuntur in littera qualia sunt in sensu interno, sicut hoc apud Mosen, Jehovah Deus noster Jehovah unus; et amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; et erunt verba illa... super corde tuo, Deut. vi [4], 5, 6;

praeter similia alia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church