2230. `Quia novi illum': quod significet verum esse, constare potest a significatione `nosse'; cognoscere aliquem est proprie scire quod talis sit; similiter applicate ad rem, seu ad aliud aliquod, est scire quod tale sit; quare `nosse' se refert ad illud quod praedicatur, et significat illud quod secundum seriem rerum intelligitur, quod ita sit, `vel quod verum sit.