Arcana Coelestia (Potts) n. 2240

Previous Number Next Number See English 

2240. Quod `clamor' sit falsum, et `peccatum' sit malum, constare potest a significatione `clamoris' in Verbo; quod `clamor' falsum significet, nemini constare potest nisi internum sensum Verbi sciat; aliquoties occurrit apud Prophetas, et ibi cum agitur de vastatione et desolatione, dicitur quod `ejulent et clament,' et significat quod bona et vera vastata sint, estque ibi vox per quam in sensu interno describitur falsum, ut apud Jeremiam, Vox clamoris pastorum, et ejulatus potentum gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum, xxv 36;

[2] ubi `clamor pastorum' est quod sint in falso, ex quo vastatio: apud eundem, Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, et clamabunt homo {1} et ejulabit omnis habitator terrae,... super diem venientem ad vastandum, xlvii 2, 4;

ubi agitur de desolatione fidei quae fit per falsa; `flumen inundans' est falsum, ut in Parte Prima (t)ostensum n. 705, 790: [3] apud Zephaniam, Vox clamoris a porta piscium, et ejulatio a secundaria, et confractio magna a collibus, et erant opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, i 10, 13;

ubi etiam `clamor' praedicatur de falsis quae vastant: [4] apud Esaiam, Via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, quia aquae Nimrim desolationes erunt, quoniam aruit gramen, consummata est verba, olus non est, xv 5, 6; Jer. xlviii 3;

ibi desolatio fidei, et consummatio describitur per clamorem: [5] apud Jeremiam, Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae, atrati sunt in terram, et clamor Hierosolymae ascendit; et illustres eorum miserunt minores suos ad aquas, venerunt ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis eorum vacuis, xiv 2, 3;

ubi `clamor Hierosolymae' pro falsis, nam quod `non invenerint aquas,' est quod non cognitiones veri, quae quod `aquae' sint, in Parte Prima n. 28, 680, 739 ostensum est: [6] apud Esaiam, Exsultabo in Hierosolymae, et laetabor in populo Meo, et non audietur in ea amplius vox fletus, et vox clamoris, lxv 19;

ubi quod `non audietur {2} vox fletus' est quod non malum, et `non vox clamoris' est quod non falsum. Pleraque haec ex sensu litterae non intelligi possunt, nec quid sit `clamor,' sed ex sensu interno: [7] apud eundem, Exspectavit Jehovah judicium, sed ecce scabies, justitiam sed ecce clamor, v 7;

ubi etiam de vastatione boni et veri agitur; hic est reciprocationis species, ut passim quoque apud Prophetas, quae talis, quod loco veri inveniatur malum, quod est quod `pro judicio scabies,' et loco boni falsum, quod est (o)quod `pro justitia clamor,' nam quod `judicium' sit verum et `justitia bonum, supra n. 2235 ostensum est; [8] similis reciprocatio est ubi de Sodoma et Amora agitur apud Mosen, De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorae uvae eorum; uvae fellis, botri amaritudinem illis, Deut. xxxii 32;

ubi {3} similis locutio, nam `vitis' praedicatur de veris et falsis, ac `agri et uvae' de bonis et malis,' ita quod `vitis Sodomae' sit falsum ex malo, (c)ac `agri (o)et uvae' Amorae' sint mala ex falsis, nam sunt duo genera falsi {4}, de quibus in Parte Prima n. 1212, ita etiam sunt duo genera mali; utrumque genus falsi et mali in hoc versu per `clamorem Sodomae et Amorae quod magnus factus, et peccatum eorum quod grave factum valde' significatur, quod inde constat quia primo loco `clamor' et secundo `peccatum' nominatur, et usque primo dicitur `Sodoma' quae est malum ex amore sui, et secundo `Amora' quae est falsum inde. @1 Heb. is [ ](Adam) = `man,' or `mankind.' In Heb. such forms may have a plural verb.$ @2 audiatur.$ @3 ubi similis est loquutio, nam vitis praedicatur de veris et de falsis et agri et uvae de bonis ut et de malis.$ @4 falsorum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church