Arcana Coelestia (Potts) n. 2245

Previous Number Next Number See English 

2245. `Prospexerunt inde viri': quod significet cogitationem Domini ex Divino, constat ex significatione `prospicere' quod sit cogitare; `videre' enim in sensu interno, sicut in communi sermonis, est intelligere, est enim intellectus visus internus; ita' `prospicere' est cogitare, quod est visus interni seu intellectus: tum ex significatione `virorum' quod sit Divinum: in hoc capite passim viri, passim pro viris Jehovah nominatur; cum viri, significatur Trinum, nempe {1} Divinum Ipsum, Divinum Humanum, et Procedens; cogitatio Domini ex hoc Divino significatur per quod `prospexerunt inde viri' (m)cogitatio fuit ex Humano conjuncto cum Divino, de qua conjunctione in principio hujus capitis actum, at perceptio ex qua cogitatio, fuit ex Divino, quare dicitur mox (o)in eodem hoc versu', Jehovah, quod `stans ille coram Jehovah'; cumque Humanum conjunctum Divino, etiam fuit una Procedens {2}.(n) @1 i de quo supra.$ @2 et cum ex humano conjuncto Divino etiam fuit una procedens.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church