Arcana Coelestia (Potts) n. 2265

Previous Number Next Number See English 

2265. `Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, et ego pulvis et cinis' quod significet humiliationem humani {1} quale esset respective, [constat]: de statu Domini in humano, seu (o)statu humiliationis Ipsius, et de statu Domini in Divino, seu glorificationis Ipsius, prius aliquoties actum est; tum quod in statu humiliationis locutus cum Jehovah sicut cum alio, at {2} in statu glorificationis cum Se Ipso, videatur n. 1999 hic quia `Abrahamus' repraesentat Dominum in humano, ut dictum, in illo statu dicitur {3} quod humanum sit respective ad Divinum (x)ut pulvis et cinis, quare etiam status ille vocatur status humiliationis; humiliatio est ex agnitione sui quod respective talis sit Per humanum hic {4} non intelligitur Humanum Divinum, sed humanum quod traxit (c)a matre, quod prorsus expulit et loco ejus induit Humanum Divinum; illud humanum nempe maternum est de quo hic praedicatur {5} pulvis et cinis; videantur quae supra n. 2159 dicta sunt {6}. @1 humanum.$ @2 ut I.$ @3 dixit.$ @4 i Domini.$ @5 haec praedicantur quod.$ @6 i et ostensa.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church