Arcana Coelestia (Potts) n. 2287

Previous Number Next Number See English 

2287. Quod `ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum significet quod hic status perceptionis in quo fuit Dominus, tunc absolverit talis esse, constat ex significatione `loqui' et ex repraesentatione `Abrahami'; `loqui' in sensu interno significat cogitare, ut ostensum supra n. (x)2271, hic autem percipere quia praedicatur de Jehovah quod `absolverit loqui ad Abrahamum'; cogitatio enim fuit ex perceptione, ut prius dictum, et perceptio ex Interno Domini quod fuit Jehovah: `Abrahamus' autem repraesentat in hoc capite Dominum in statu humano, ut saepius supra dictum, inde constare potest [quod] per quod `ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum' nihil aliud in sensu interno significetur quam quod ille status perceptionis in quo fuit Dominus, tunc absolverit esse. (m)Causa cur in hoc capite tam multum in sensu interno agatur de perceptione et cogitatione Domini, videatur supra n. 2249.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church