2322. Quod `Sodoma' significet malos, imprimis qui intra Ecclesiam, constat a significatione `Sodomae' quod sit malum amoris sui, de qua n. 2220, 2246, proinde quod sint illi qui in isto malo sunt. Qui Verbum ex solo sensu litterae capiunt, putare possunt quod per `Sodomam' intelligatur foeditas quae contra naturae ordinem est, sed in sensu interno per `Sodomam' significatur malum amoris sui; ex hoc malo omnia mala cujuscumque generis scaturiunt; et quae inde scaturiunt, vocantur in Verbo adulteria et describuntur per illa, quo constabit ab illis locis Verbi quae ad finem hujus capitis adducentur.