2354. Quod `educ eos ad nos, et cognoscamus eos' significet quod ostendere vellent quod sit falsum agnoscere quod sint, nempe Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, constat a significatione `duorum angelorum,' de qua supra n. 2320; tum etiam ab affectu irae in quo haec dicta sunt, in quo quod dicitur est negativum. [2] Hic primus status Ecclesiae vastatae, hoc est, cum nulla fides, qui nulla charitas, incipit esse, describitur; qui status est, ut dictum, quo quia contra bonum charitatis sunt, etiam in nulla fide sint, imprimis in nulla agnitione Divini Humani et Sancti procedentis Domini; hoc {1} corde negant omnes illi qui in vita mali sunt, nempe omnes illi qui alios prae se contemnunt, odio habent omnes {2} qui se non colunt, qui in vindictis contra eosdem, immo in crudelitate, jucundum sentiunt quique adulteria pro nihilo reputant; melius suo tempore fecerunt Pharisaei qui negarunt aperte Divinum Domini, quam tales hodie qui, sui cultus et foedi lucri causa, Ipsum exterius sancte colunt, at interius profanum illud recondunt; hi quales successive fiunt describitur in sequentibus per `viros Sodomae,' et demum per eversionem ejus, vers. 24, 25. [3] Se habet cum homine, ut prius aliquoties dictum, quod sint apud eam spiritus mali, et simul angeli; per spiritus malos communicat ille cum inferno, et per angelos cum caelo, n. 687: 697; quantum itaque vita ejus accedit ad malum, tantum influit infernum, quantum autem vita accedit ad bonum, tantum influit caelum, ita Dominus: inde constat quod qui in vita mali, non possint agnoscere Dominum, sed quod innumera sibi fingant contra Ipsum, quia influunt {3} phantasiae inferni, quas recipiunt; at qui in vita hoc sunt, ii agnoscunt Dominum quia influit caelum, in quo amor et charitas principale est, quia caelum est Domini, a Quo omnia amoris et charitatis, videatur n. 537, 540, 547, 548, 552, 553, 685, 2130. @1 haec.$ @2 eos.$ @3 influant I.$