Arcana Coelestia (Potts) n. 2356

Previous Number Next Number See English 

2356. {1} Quod `exivit ad eos Lot ad januam' significet quod prudenter se applicaret, constat ab interiore sensu `januae,' et `exire ad januam'; `janua' in Verbo significat id quod introducit seu intromittit vel ad verum, vel ad bonum, vel ad Dominum; inde est quod etiam `janua' significet ipsum verum, tum ipsum bonum, ut et Ipsum Dominum, nam verum ducit ad bonum, et bonum ad Dominum; talia repraesentabant `janua et vela tentorii,' tum quoque templi, videatur n. 2145, 2152, 2576; [2] quod illa significatio sit januae, patet a Domini verbis apud Johannem, Qui non est ingrediens per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium; huic janitor aperit. Ego sum janua ovium, ... per Me si quis introiverit, salvabitur, x 1-3, 7, 9;

ibi `janua' pro vero et bono, ita pro Domino, Qui est ipsum verum et bonum. Inde patet quid significatur per `intromitti per januam' in caelum, proinde quid per `claves' quibus aperitur. [3] Hic autem per `januam' significatur aliquod bonum, genio eorum qui obsiderunt domum, adaequatum, nam `janua' distinguitur hic ab `ostio,' et erat ante domum, quod patet ex ea quod Lot exiverit et quod ostium clauserit post se; et quod bonum illud esset beatum vitae, constat ab illis quae mox sequuntur, quo persuaderet illis qui in falso et malo erant; nam tales non persuaderi se patiuntur per ipsissimum bonum, id enim rejiciunt; ex quibus patet quod per `exire ad januam' hic significetur, quod prudenter se applicaret. @1 A has two versions of 2356-9, the former of which is deleted (see Appendix volume).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church