Arcana Coelestia (Potts) n. 2361

Previous Number Next Number See English 

2361. Vers. 8. Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, et faciatis eis sicut bonum in oculi vestris, tantum viris illis ne faciatis quicquam, quia propterea venerunt in umbram trabis meae. `Ecce quaeso mihi duae filiae quae non cognoverunt virum' significat affectiones boni et veri: `educam quaeso eas ad vos' significat beatitudinem ex illis: `et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris' significat fruitionem quantum perciperent ex bono: `tantum viris illis ne faciatis quicquam' significat quod non Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini violarent: `quia propterea venerunt in umbram trabis meae' significat quod in bono charitatis sint; `umbra trabis' est in ejus communi obscuro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church