Arcana Coelestia (Potts) n. 2367

Previous Number Next Number See English 

2367. Quod `umbra trabis' sit in communi obscuro, ita se habet perceptio boni et veri non est nisi in obscuro apud hominem, etiam regeneratum, magis apud eum qui in externo cultu est qui per `Lotum hic repraesentatur; affectiones sicut perceptiones, quando in corporei est homo, hoc est, cum in corpore vivit, sunt communissimae, proinde obscurissimae, utcumque homo putat quod non ita sit; sunt myriades myriadum in unaquavis ejus affectiuncula, etiam in unaquavis ejus perceptionis idea, quae sicut una ei apparet, quod ex Divina Domini Misericordia ostendendum venit ubi de affectionibus et ideis agetur; homo pauca ex iis quae insunt, per reflexionem quandoque potes explorare ac describere, sed innumerabilia, immo indefinita, latent, quae nusquam ad ejus cognitionem veniunt, nec venire possunt quamdiu in corpore vivit, sed patent postquam corporea et mundana exstincta sunt; [2] quod satis constare potest ex eo quod homo qui in bono amoris et charitatis fuit, cum in alteram vitam transit, a vita obscura in clariorem, sicut a quadam nocte in diem, veniat, et quantum in caelum Domini, tantum in clariorem, usque ad lucem in qua sunt angeli, quorum lux intelligentiae et sapientiae ineffabilis est; ipsum lumen in quo est homo respective est sicut tenebricosum: inde hi dicitur quod `venerint in umbram trabis suae,' quo significatur quo in suo communi obscuro sint, hoc est, quod parum sciat de Divino {1} et Sancto Domini, sed usque quod agnoscat {2} et fidem habeat, quod sit {3}, et quod illud in bono charitatis sit, hoc est, apud eos qui in illo bono sunt. @1 i Humano.$ @2 illa.$ @3 d sint, i sit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church