Arcana Coelestia (Potts) n. 2373

Previous Number Next Number See English 

2373. Quod `nunc malefaciemus tibi prae illis' significet quod bonum charitatis magis rejicerent quam Divinum Humanum Sanctum procedens Domini, constare potest a significatione `Loti quod sit bonum charitatis, Lot enim repraesentat eos qui in bono charitatis sunt, n. 2324, 2351, 2371; et a significatione virorum {1} seu angelorum, quod sit Dominus quoad Divinum Humanum et Sanctum procedens, de qua supra; inde patet quod `malefacere tibi prae illis' sit ille sensus. Quod illi qui in malo sunt {2} intra Ecclesiam, rejiciant magis charitatem quam negent Dominum, causa est quod sic concupiscentiis suis favere possint per religiosum quoddam, ac habere cultum externum interno nullo, hoc est, cultum oris non cordis, quem cultum quo magis Divinum et Sanctum faciunt, eo magis in dignitate sunt et in lucro; praeter plures alias causas quae latent, sed usque patent: cum tamen ita se res habet quod, qui rejicit unum, nempe doctrina et simul vita, etiam rejiciat alterum; si non ausit ore, usque facit corde; quod etiam exprimitur in sensu litterae per quod `accesserint ad effringendum ostium,' quo significatur quod venerint usque ad conatum destruendi utrumque; sed quid conatum ibi quin in actum erumpat, nec latet. @1 i duorum.$ @2 After Ecclesiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church