2379. Quod `introduxerunt Lotum ad se in domum' significet quod Dominus tutetur eos qui in bono charitatis sunt, constat a repraesentatione `Loti' quod sint qui in bono charitatis sunt, de qua supra; et a significatione `introducere ad se in domum' quod sit tutari; `introduci in domum' est in bonum, et qui in bonum, introducuntur in caelum, et qui in caelum, est ad Dominum, inde tuti ab omni infestatione quoad animas: quod homo qui in bono, quoad animam sit in societate cum angelis, et sic cum vivit in corpore, usque in caelo, tametsi id (t)tunc non novit, nec potest angelicum gaudium percipere quia est in corporeis et in praeparatione, videatur n. 1277.