Arcana Coelestia (Potts) n. 2383

Previous Number Next Number See English 

2383. Quod `percusserunt caecitatibus' significet quod opplerentur falsitatibus, constat a significatione `caecitatis': caecitas praedicatur in Verbo de iis qui in falso sunt, tum quoque de iis qui in ignorantia veri; utrique vocantur `caeci,' sed quinam intelliguntur, a serie rerum, imprimis in sensu interno, constare potest: quod `caeci' vocentur {1} qui in falso, constat ab his locis; apud Esaiam, Speculatores ejus caeci, omnes ii non sciunt, omnes ii canes muti, non possunt latrare, lvi 10;

`speculatores caeci' pro iis qui ex ratiocinatione sunt in falso: apud eundem, Exspectamus lucem, et ecce tenebrae; splendores, in caliginibus ambulamus; palpamus sicut caeci parietem, lix 9, 10:

apud Jeremiam, Errarunt caeci in plateis, polluerunt se sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis [suis], Thren. iv 14;

pro quod omnia vera polluta sint, `platea' pro veris in quibus errarunt, n. 2336: [2] apud Zachariam, In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus furore,... omnem equum populorum percutiam caecitate xii 4;

`equus' hic et alibi in Verbo pro intellectuali, inde dicitur quod `equus percuteretur stupore,' et quod `equus populorum percuteretur caecitate,' hoc est, oppleretur falsitatibus: [3] apud Johannem, In judicium Ego in mundum veri, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant: audiverunt ex Pharisaeis haec, dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? Dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam autem dicitis, quod videamus {2} ideo peccatum vestrum manet, ix 39-41;

hic caeci in utroque sensu, qui nempe in falso et qui in ignorant veri; qui intra Ecclesiam et sciunt quid verum, `caecitas' apud eos e falsitas; at qui non sciunt quid verum, ut qui extra Ecclesiam, `caecitas' apud eos est ignorantia veri, qui inculpati: [4] apud eundem, Occaecavit (c)eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis tuis, et intelligant corde, et sanem eos, xii 40; Esai. vi 9-11;

pro quod satius foret ut in falsitatibus essent quam in veris, quia in vita mali qui si instruerentur in veris, ea non solum adhuc falsificarent, sed etiam malis conspurcarent; ex simili causa qua viri Sodomae percussi sunt caecitatibus, hoc est, doctrinalia opplerentur falsitatibus; cur hoc fiat, ostensum est, n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2426; [5] (m)quia `caecum' significabat falsum, ideo Ecclesia repraesentativa Judaica prohibitum fuit sacrificare aliquod caecum, Lev. xxii 22; Deut. xv 21; Mal. i 8; tam vetitum quod caecus ex sacerdotibus accederet ad offerendum super altari, Lev. xxi 18, 21.(n) [6] Quod `caecitas' praedicetur de ignorantia veri, in quali sunt gentes, constat apud Esaiam, Audient in die illa surdi verba Libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18;

`caeci' pro illis qui in ignorantia veri, praecipue qui extra Ecclesiam apud eundem, Educ populum caelum, et oculi erunt; et surdos, et aures eis, xliii 8;

ubi de Ecclesia gentium: apud eundem, Ducam caecos in via non noverunt,... ponam tenebras coram iis in lucem, xlii 16:

[7] et apud eundem, Dabo Te in lucem populi, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e claustro vinctum, e domo carceris sedentes tenebris, xiii 6, 7;

ubi de Adventu Domini, quod tunc instruerentur illi qui in ignorantia veri; qui enim in falsitate sunt, ii se non ita patiuntur instrui, quia norunt verum, et confirmarunt se contra illud, et verterunt lucem in {3} tenebras, quae non discutiuntur: (m)apud Lucam, Dixit paterfamilias servo suo, Abi ocius in plateas {4} et vicos urbis, ac pauperes et mancos, et claudos, et caecos, introduc huc, xiv 21;

ubi de regno Domini; quod pauperes, manci, claudi, caeci non significentur, patet, sed qui in sensu spirituali tales sunt(n): [8] apud eundem, Dixit Jesus, ut renuntiarent Johanni: quod caeci videant, claudi ambulent, leprosi mundentur, surdi audiant, mortui resurgant, pauperibus evangelium praedicetur, vii 22;

secundum sensum litterae, per `caecos, claudos, leprosos, surdos, mortuos, pauperes' non alii intelliguntur quam tales, quia ita etiam factam, nempe quod caeci receperint visum, surdi auditum, leprosi sanitatem, mortui vitam, [9] sed usque in sensu interno intelliguntur iidem qui apud Esaiam, Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, et saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua mutus, xxxv 5, 6;

ubi de Adventu Domini et de nova tunc Ecclesia quae vocatur gentium, de quibus praedicatur quod essent `caeci, surdi, claudi, muti,' ita dicti quoad doctrinam et vitam; nam sciendum, quod omnia miracula quae a Domino facta sunt, semper involverint talia, et inde significaverint quae per `caecos, claudos, leprosos, surdos, mortuos, pauperes' in sensu interno intelliguntur; inde miracula Domini fuerunt Divina, sicut etiam illa quae facta sunt in Aegypto, in deserto, et reliqua de quibus in Verbo; quod est arcanum. @1 dicantur.$ @2 quia videmus.$ @3 i veri.$ @4 ocyus in plateis I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church