Arcana Coelestia (Potts) n. 2388

Previous Number Next Number See English 

2388. `Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco': quod significet quod omnes qui in bono charitatis, et omnia quae ejus, salvarentur, etiam qui in vero fidei, si recederent a malo, constat ex significatione `generorum, filiorum, filiarum, urbis, et loci,' de qua sequitur. [2] Quod illi qui in vero fidei sunt, si recedant a malo, salventur, ita se habet: vera fidei sunt ipsa vasa recipientia boni, n. 1900, 2063, 2261, 2269, et recipiunt bonum quantam homo recedit a malo; bonam enim continue influit a Domino, sed est malum vitae quod impedit quin {1} recipiatur in veris quae apud hominem in ejus memoria vel scientia; inde quantum recedit homo a malo, tantum intrat bonum et inapplicat se ejus veris; tunc veram fidei apud eum fit bonum fidei: homo quidem scire verum potest, etiam confiteri, incitante quadam causa mundana, immo etiam persuaderi quod sit verum, sed usque hoc verum non vivit quamdiu est in vita mali; est enim talis homo sicut arbor in qua folia, sed nihil fructus; et est verum illud sicut lux in qua nullus calor, qualis est tempore hiemis quando nihil crescit; at cum calor inest, tunc fit lux `qualis tempore veris quando omnia crescunt; verum in Verbo comparatur luci et vocatur lux, amor autem comparatur calori {2}, et vocatur quoque calor spiritualis; (m)in altera vita etiam verum se manifestat per lucem, bonum autem per calorem; (o)at verum absque bono per lucem frigidam, sed {3} cum bono per lucem vernali similem.(n) Inde patet quid verum fidei absque bono charitatis; exinde {4} est quod generi e filii, per quos significata sunt talia vera, non salvati sint, sed solum Lot cum filiabus. [3] (m)Quia hic dicitur quod etiam qui in vero fidei si a malo recedant, salventur, sciendum quod sint illi qui profitentur fidem, ac nihil cogitant de charitate, ex causa quod sic instructi, e quod non sciant quid charitas, putantes quod solum sit dare aliis quod suum est, et misereri cujusvis, tum quod non sciant quid proximus, in erga quem charitas, putantes quod sint in genere omnes, fere absque discrimine, et usque iidem in vita charitatis erga proximum vivunt, quia in vita boni; iis nihil nocet quod fidem cum ceteris profiteantur nam eorum fidei inest charitas, haec enim significat omne bonum vitae in genere et in specie; quid itaque charitas, et quid proximus, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.(n) @1 i bonum.$ @2 i illa.$ @3 AI have calor... amori.$ @4 at.$ @5 inde.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church