Arcana Coelestia (Potts) n. 2410

Previous Number Next Number See English 

2410. `Et moratus': quod significet repugnantiam ex natura mali, constat ex illis quae supra n. 2406 dicta sunt: malum enim quod in homine, continue reagit contra bonum quod a Domino, adhaerescit malum ex hereditario et ex actuali homini in singulis ejus cogitationibus, immo in cogitationum minimus; hoc trahit eum deorsum, Dominus autem per bonum quod insinuat, detinet eum et tollit eum; ita suspensus tenetur homo inter malum et bonum, quare si vel minimo momento non (t)a Domino detineretur a malis, ex se rueret deorsum; et hoc magis in hoc statu in quo homo Ecclesiae quem `Lot' nunc repraesentat quam in statu priore; status ille est quod non ita ex bono quam e vero incipiat cogitare et agere, sic e distantia quadam a bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church