Arcana Coelestia (Potts) n. 2429

Previous Number Next Number See English 

2429. Quod `ea parva' significet quod ex parvo quod haberet, constare potest a significatione `urbis' quod sit verum, de qua mox supra, quae quod `parva,' significat quod parum veri, hic quod ex parvo quod haberet, ut constat ab illis quae praecedunt et quae sequuntur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod parum veri sit illis qui in affectione veri, respective ac illis qui in affectione boni, constare potest ex eo quod (m)ex pusillo et obscuro bono quod apud illos, spectent verum; [2] verum apud hominem se prorsus habet secundum bonum apud eum; ubi parum boni, ibi parum veri; in simili ratione sunt et in simili gradu, seu pari passu, ut dicitur, ambulant; quod quidem ut paradoxon videri potest, sed usque ita se habet; bonum est ipsa essentia veri, verum absque sua essentia non est verum, tametsi apparet sicut foret, est modo sonans quid, et sicut vas vacuum; [3] ut quis verum apud se habeat, non solum debet scire illud sed etiam agnoscere et ei fidem habere; cum hoc, tunc primum habet verum, quia tunc id afficit eum et manet; aliter cum modo scit verum et non agnoscit ac ei fidem habet, tunc non habet in se verum; ut fit apud plures qui in malo sunt; ii scire possunt vera et quandoque prae aliis, sed usque non habent illud, immo tanto minus habent quia corde suo illud negant; [4] providetur a Domino ut nemo plus veri habeat, hoc est agnoscat et credat quam quantum boni recipiat: inde est quod hic dicatur de urbe, per quam significatur verum, quod `ea parva,' ac iterum in hoc versu, `annon parva ea?' tum vers. 22, quod `vocavit nomen urbis Zoar,' per quod in lingua originali {1} significatur parvum, ex causa quia hic agitur de illis qui in affectione veri sunt, et non ita in affectione boni. @1 etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church