Arcana Coelestia (Potts) n. 2439

Previous Number Next Number See English 

2439. `Propterea vocavit nomen urbis Zoar': quod significet affectionem veri, constat a significatione ejus quod sit affectio boni nempe scientiae, hoc est, affectio veri, de qua n. 1589; et a significatione `vocare nomen' quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, hic nempe quod sit parum veri, nam per `Zoar' in lingua originali significatur parum, seu parvum; qui enim in affectione veri sunt, parum veri quia parum boni habent respective ad illos qui in affectione boni sunt, videatur supra n. 2429. [2] Quod et vera quae in se vera sunt, apud unum magis vera sint, apud alium minus vera, apud quosdam prorsus non vera, immo falsa, constare potest paene ab omnibus quae in se vera sunt, nam illa apud hominem, apud quem sunt, variantur secundum ejus affectiones; ut pro exemplo, facere bonum opus seu bonum charitatis, hoc in se verum est quod faciendum; id apud unum est bonum {1} charitatis quia procedit a charitate, apud alium est opus oboedientiae quia procedit ab oboedientia, apud aliquos est meritorium quia per illud mereri volunt et salvari, apud quosdam autem est hypocriticum ut sic videantur, et sic porro; ita in omnibus reliquis quae vera fidei vocantur; inde quoque constare potest quod multum veri sit apud eos qui in affectione boni sunt, et minus veri apud eos qui in affectione veri, nam hi spectant bonum ut remotius a se, illi autem bonum ut praesens in se. @1 opus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church