2461. Quod `duae filiae ejus cum eo' significet quod affectiones ejus similiter, constat a significatione `filiarum' quod sint affectione de qua n. 489-491; sed quale bonum, tales affectiones; etiam bonum spurium et impurum suas affectiones habet, omnes enim afficiunt illis quae bona esse autumant {1}, qualiacumque sunt {2}, nam sunt eorum amoris. @1 putant.$ @2 sint.$