2465. Vers. 31-36. Et dixit primogenita ad minorem, Pater noster senex, et vir nullus in terra, ad veniendum ad nos, secundum viam totius terrae. Veni, propinemus patri nostro vinum, et cubemus cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. Et propinaverunt patri suo vinum in nocte illa, et venit primogenita, et cubuit cum patre suo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus. Et fuit a crastino, et dixit primogenita ad minorem, Ecce cubui heri cum patre meo, propinemus ei vinum etiam nocte hac, et veni, cuba cum eo, et vivificemus de patre nostro semen. Et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum, et surrexit minor, et cubuit cum eo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus. Et conceperunt binae filiae Loti de patre suo. [2] `Dixit primogenita ad minorem' significat, hic ut prius, affectiones, `primogenita' affectionem talis boni, `minor' affectionem talis falsi: `pater noster senex, et vir nullus in terra' significat quod non sciatur amplius quid bonum et quid verum: `ad veniendum ad nos' significat quibus conjungerentur: `secundum viam totius terrae' significat secundum doctrinalia; `terra' est Ecclesia: `veni, propinemus patri nostro vinum' significat quod imbuerent bonum tale falsis, quae sunt vinum: `et cubemus cum eo' significat quod sic conjungerentur: `et vivificemus de patre nostro semen' significat quod sic novum cujusdam Ecclesiae: [3] `et propinaverunt patri suo vinum' significat quod imbuerint tale bonum falsis: `in nocte illa' significat cum omnia essent in tanto obscuro: `et venit primogenita' significat affectionem talis boni: `et cubuit cum patre suo' significat quod sic adaptarentur: `et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus' significat quod bonum tale commune non sciverit aliter quam quod ita esset: `et fuit a crastino' significat postea: `et dixit primogenita ad minorem' significat quod affectio talis boni persuaderet falsum: `ecce cubui heri cum patre meo' significat quod ita conjuncta essent: `propinemus ei vinum etiam nocte hac' significat, hic ut prius, quod imbuerent tale bonum falsis cum singula essent in tanto obscuro: `et veni, cuba cum eo' significat quod haec quoque conjungerentur: [4] `et vivificemus de patre nostro semen' significat, hic ut prius, quod sic novum cujusdam Ecclesiae: `et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum' significat quod obscuro illo statu imbuerint tale bonum falsis: `et surrexit minor cubuit cum eo' significat quod affectio falsi similiter fecerit ut falsa sicut vera apparerent, et sic conjungebantur: `et non cognovit: cubare ejus et in surgere ejus' significat [hic ut prius], quod bonum tale commune non sciverit aliter quam quod ita esset: `et conceperunt binae filiae Loti a patre suo' significat quod inde origo talis religio quod per `Moabum' et `filium Ammonis' significatur.