Arcana Coelestia (Potts) n. 2479

Previous Number Next Number See English 

2479. Quidam recens spiritus, indignatus quod non meminisset plurium quae in vita corporis novit, dolens ob jucundum quod amisit, quo maxime delectatus fuerat; sed dictum ei quod prorsus nihil amiserit, et quod sciat omnia et singula, sed quod in altera vita non liceat ei talia depromere; et quod satis sit quod nunc possit multo melius et perfectius cogitare et loqui, nec rationale suum immergere, ut prius, densis obscuris, materialibus et corporei quae nullius usus sunt in regno in quod nunc venit, et quod illa quae in regno mundi fuerunt, relicta sint, et nunc habeat quicquid ad usum vitae aeternae conducat, et quod sic non aliter possit beatus et felix fieri: ita quod ignorantiae sit credere quod in altera vita cum non usurpatione memoriae corporea intelligentia pereat, cum tamen ita se habet quod quantum abduci potest memoriae a sensualibus et corporeis, tantum elevetur ad spiritualia et caelestia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church