Arcana Coelestia (Potts) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. Quod per 'pulverem comedere omnibus diebus vitae' significatur quod sensuale ita factum, ut ex alio quam ex corporeo et terrestri vivere non posset, ita infernale, constat quoque es significatione pulveris in Verbo, ut apud Micham, Pasce populum Tuum...juxta dies aeternitatis,...videbunt gentes et erubescent ab omni potentia sua,...lambent pulverem sicut serpens, et sicut serpentes terrae commovebuntur e clausuris suis, vii 14, 16, 17;

'dies aeternitatis' pro Antiquissima Ecclesia, 'gentes' pro iis qui fidunt proprio, de quibus praedicatur 'lambere pulverem sicut serpens': apud Davidem, Coram Deo incurvabunt se barbari, et hostes illius pulverem lambent, Ps. lxxii 9;

'barbari et hostes' pro iis qui solum terrestria et mundana spectant: apud Esaiam, Serpentes, pulvis panis, lxv 25:

quia 'pulvis' significabat eos qui non {x}spiritualia et caelestia sed corporea et terrestria spectarent, a Domino mandatum discipulis ut Si urbs aut domus non digna esset, excuterent pulverem pedum suorum, Matth. x 14. Quod 'pulvis' significet damnatum et infernale, videantur plura ad vers. 19.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church