2495. {1} LIBRI GENESEOS CAPUT VIGESIMUM QUOD in Verbo sensus internus sit, qui non apparet in littera, prius multis in locis dictum et ostensum est, et qualis es patet ex illis quae a primo capite Geneseos huc usque explicata sunt: verumtamen, quia pauci illi hodie qui credunt Verbo, usque non sciunt quod talis sensus sit, licet adhuc idem confirmare: [2] Dominus Consummationem saeculi, hoc est, ultimum tempus Ecclesiae, ita describit, Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, Matth. xxiv 29; Marc. xiii 24 [25];
quod `sol' hic non significet solem, non `luna' lunam, nec `stellae' stellas, sed quod `sol' amorem in Dominum et charitatem erga proximum, `luna' amoris et charitatis fidem, et `stellae' cognitiones boni e veri, ostensum est, n. 31, 32, 1053, 1521, 1529-1531, 2120, 2441 ita per illa Domini verba significatur quod in consummatione saeculi, seu in ultimo tempore, nullus amplius amor et nulla charitas, proinde nulla fides, erit; quod ille sensus sit, patet a similibus Domini verbis apud Prophetas, ut apud Esaiam, Ecce dies Jehovae venit,... ad ponendum terram in solitudinem, et peccatores ejus perdet ex ea; nam stellae caelorum, et sidera eorum non lucebunt luce sua; obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem, xiii 2, 10;
ubi etiam de ultimo tempore Ecclesiae, seu quod idem, de consummatione saeculi, agitur: [3] apud Joelem, Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis,... coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae collegerunt {2} splendorem suum, ii 2, 10, similiter: alibi apud eundem, Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 4:
(o)adhuc apud eundem, Propinquus dies Jehovae,... sol et luna atrati sunt; et stellae retraxerunt {2} splendorem {3}, iv 14, 15:
apud Ezechielem, Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, omnia luminaria lucis in caelis atrabo (t)super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 7, 8:
pariter apud Johannem, Vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae motus magnus factus, et sol factus niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta [est] sicut sanguis, et stellae ceciderunt in terram, Apoc. vi 12, 13;
apud eundem, Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebraretur tertia pars eorum, Apoc. viii 12;
[4] ex his locis constare potest quod Domini verba apud Evangelistas simile involvant ac Domini verba apud Prophetas, quod nempe ultimis temporibus nulla charitas, sed fides erit; et quod ille sit sensus internus; ut quoque patet adhuc apud Esaiam, Erubescet luna, et pudefiet sol, quia regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis, et in Hierosolyma, xxiv 23;
hoc est, quod `erubescet' fides, quae est `luna,' et `pudefiet' charitas, quae est `sol,' quia talis; de luna et sole non dici potest quod erubescent et pudefient: et apud Danielem, Hircus cornu crevit versus meridiem, et versus ortum,... et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas, viii 9, 10, ubi quod `exercitus caelorum' non significet exercitum, nec `stellae' stellas, cuivis patet. @1 In A there are two drafts of n. 2495-2516. The differences between them are not great. Important ones will be noted in the following pages otherwise notes refer to second draft.$ @2 In Heb. collegerunt (Joel ii)and retraxerunt (Joel iv) are the same word, which Sch renders by contraxerunt; S alters to collegerunt in both cases, but in the latter, alters again to retraxerunt.$ @3 i suum.$
CAPUT XX 1. ET profectus est inde Abraham versus terram meridiei, et habitavit inter Kadesh et inter Shur, et peregrinatus est in Gerar. 2. Et dixit Abraham ad Sarah uxorem suam, Soror mea haec; et misit Abimelech rex Geraris, et accepit Saram. 3. Et venit DEUS ad Abimelech in somnio noctu, et dixit ei Ecce tu morieris propter mulierem, quam accepisti, et illa maritata marito. 4. Et Abimelech non appropinquaverat ad illam, et dixit, DOMINE, num gentem etiam justam occides? 5. Nonne ille dixit mihi, Soror mea haec? et ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille. In rectitudine cordis mei, et in immunitate manuum mearum, feci hoc. 6. Et dixit ad eum DEUS in somnio, Etiam Ego novi, quod in rectitudine cordis tui feceris hoc, et prohibui etiam Ego te a peccando Mihi, propterea non dedi tibi ad attingendum ad illam. 7. Et nunc reduc uxorem viri, quia propheta ille, et orabit pro te, et vives; et si non tu reducas, scito, quod moriendo moriaris tu, et omnis qui tibi. 8. Et mane surrexit Abimelech in matutino, et vocavit omne servos suos, et locutus est omnia verba illa in auribus eorum, et timuerunt viri valde. 9. Et vocavit Abimelech Abrahamum, et dixit illi, Quid fecisti nobis, et quid peccavi tibi, quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande? Facta, quae non fient, fecisti mecum. 10. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid vidisti quo feceris verbum hoc? 11. Et dixit Abraham, Quia dixi, verumtamen nullus timor DEI in loco hoc, et occident me propter verbum uxoris meae. 12. Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae; et facta mihi in uxorem. 13. Et factum, quando fecerunt discedere me Deus e domo patris mei, et dixi illi, Haec bonitas tua, quam facias mecum, a omnem locum quo venerimus, dic mihi, Frater meus ille. 14. Et accepit Abimelech gregem et armentum, et servos et ancillas, et dedit Abrahamo; et restituit illi Sarah uxorem ejus. 15. Et dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te, in bono in oculis tuis habita. 16. Et Sarae dixit, Ecce dedi mille argenti fratri tuo, ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum, et cum omnibus, et vindicata. 17. Et oravit Abraham ad DEUM, et sanavit DEUS Abimelechum, et uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt. 18. Quia claudendo clausit JEHOVAH propterea omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami.