Arcana Coelestia (Potts) n. 2515

Previous Number Next Number See English 

2515. `Et dixit ei': quod significet inde cogitationem, nempe ex perceptione, constat `a significatione `dicere' quod sit percipere, tum cogitare, de qua supra n. 2506. Quia hic dicitur quod cogitatio fuerit inde, paucis licet dicere quomodo se habet cum cognitione sunt cogitationes ex perceptione, cogitationes ex conscientia, e cogitationes ex nulla conscientia. Cogitationes ex perceptione dantur solum apud caelestes, hoc est, apud illos qui in amore in Dominum sunt, estque intima quae datur apud hominem, et est apud angelos caelestes in caelo; perceptio ex Domino est, per quam et ex qua eorum cogitatio; contra perceptionem cogitare est impossibile. Cogitatione ex conscientia sunt inferiores, et dantur apud spirituales, hoc est, apud eos qui in bono charitatis et fidei sunt quoad vitam et quoad doctrinam contra conscientiam cogitare iis quoque est impossibile, nam hoc fore contra bonum et veram quod iis a Domino dictatur per conscientiam. [2] Cogitationes autem ex nulla conscientia sunt apud illos qui se intus non regi patiuntur a bono et vero, sed a malo et falso, hoc est, non Domino, sed a semet: hi credunt quod cogitent tantum intra se quantum ii qui ex conscientia et perceptione, ex causa quia non sciunt quid conscientia, minus perceptio, sed tanta est differentia, quanta inter infernum et caelum; qui absque conscientia cogitant, ex quibusvis cupiditatibus et phantasiis cogitant, ita ab inferno; (m)dum vero aliter, est ex decoro externo propter famam(n); qui vero a conscientia cogitant, ex affectionibus boni et veri cogitant, ita a caelo. Quod autem Domini cogitationem attinet, ea transcendit omnem intellectum humanum fuit enim immediate ex Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church