Arcana Coelestia (Potts) n. 2524

Previous Number Next Number See English 

2524. Quod `ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille' significet quod ipsum rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret, constare potest a significatione `sororis,' quae est hic `ipsa illa,' quod sit rationale, n. 1495, 2508; et a significatione `fratris' quod sit bonum veri, n. 367, 2508; ita enim se res habet: Divinum Bonum et Divinum Verum sibi unita sunt quasi conjugio, inde enim conjugium caeleste, et inde etiam, usque ad inferiorem naturam, amor conjugialis; at bonum et verum rationalis non conjuncta sunt sibi quasi conjugio, sed consanguinitate quali frater et soror; quia rationale quoad verum concipitur ab influxu Divini Boni in affectionem scientiarum et cognitionum, videatur n. 1895, 1902, 1910; bonum autem rationalis per influxum Divini Boni in illud verum, quod ibi fit ipsum bonum charitatis, quod est `frater' fidei, seu quod idem, veri n. 367. Sed cum bono et vero rationalis ita comparatum est, quod bonum ejus sit ex Bono Divino, verum autem non ex Vero Divino, nam verum rationalis comparatur per scientias et cognitiones quae insinuantur per sensualia externa et interna, ita per viam externam; inde est quod veris illius adhaereant ex sensualibus plures fallaciae, quae faciunt quod vera non sint vera; sed usque dum Divinum Bonum influit in illa et concipit illa, tunc apparent sicut vera, et agnoscuntur sicut vera, tametsi non sunt nisi quam apparentiae veri {1}: ipsum bonum tunc in istis veris modificatur secundum umbras ibi, et fit tale bonum, quale est verum; hoc est arcanum unum quod in his verbis latet, quod rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret. @1 apparentia vera.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church