2558. Quod `facta mihi in uxorem' significet quod verum spirituale conjunctum sit caelesti media rationalitate, constat a repraesentatione `Sarae' ut uxoris Abrahami quod sit verum spirituale conjunctum bono caelesti, de qua n. 2507; et ex repraesentatione ejusdem ut sororis quod sit verum rationale, de qua n. 2508; inde significatur per quod ex `sorore' facta sit `uxor,' quod media rationalitate cerum spirituale conjunctum sit caelesti: quomodo haec se habent, constare potest ex illis quae mox supra n. 2557 dicta sunt.