Arcana Coelestia (Potts) n. 2608

Previous Number Next Number See English 

2608. His similia sunt quoque plurima apud Prophetas, sicut illa quae n. 1888 allata sunt; et hoc apud Esaiam, Ejulabit Moabus, Moabus totus ejulabit {1}, ob fundamenta Kir-Hareseth {2}, lugetis verumtamen attriti, nam agri Heshbonis defecerunt, vitis Sibmae; domini gentium contundunt palmites, usque ad {3} Jaeser pertigerunt, errarunt deserto, propagines ejus divulsae sunt; transiverunt mare, propterea deflebo fletu Jaeserem vitem Sibmae; rigabo te lacrima mea Heshbon et Elealeh, quia super vindemia, et quia super messe tua, hedad {4} cecidit xvi 7-9 {5}:

et apud Jeremiam, Vox clamoris in Horonaim, devastatio et contritio magna; confracta est Moab, audiri fecerunt clamorem minorennes ejus, quia ascensu Luhith in fletu ascendit fletus, quia in descensu Horonaim hostes clamorem confractionis audiverunt.... Judicium venit ad terra planitiei, ad Holonem, et ad Jahzam, et ad Mephaatam, et super Dibonem, et super Nebonem, et super Bethdiblathaim, et super Kiriathaim, et super Bethgamul, et super Bethmeon, super Kerioth, et super Bozram, xlviii 3-5, 21-24;

talia sunt perplurimis in locis Prophetica Verbi; quae nisi sensu internum haberent, nullius usus forent; cum tamen necessum sit Verbum quia Divinum, in se contineat leges regni caelestis in quod homo venturus. @1 2468 has ejulabit Moabus, Moabo, totus ejulabit$ @2 A and I have Chir Charesch, Sch has Kir Chareseth [ ] here but Kir Cheresch [ ] in v. 20 [AV v. 11].$ @3 a I$ @4 This Hebrew word means `a shout,' either battle-cry, or shout of joy at vintage or harvest.$ @5 In Sch this is 16-18, a numbering which S uses in 2468 and 5480.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church