Arcana Coelestia (Potts) n. 2655

Previous Number Next Number See English 

2655. Vers. 10. Et dixit Abrahamo, Ejice ancillam hanc, et filium ejus, quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako. `Dixit Abrahamo' significat perceptionem ex Divino: `ejice ancillam hanc et filium ejus' significat quod exterminarentur quae rationalis mere humani sunt: `quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako' significat quod rationale mere humanum cum Rationali ipso Divino non posset communem vitam habere, neque quoad verum neque quoad bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church