2673. `Mane surrexit Abraham in matutino': quod significet perceptionem claram Domini a Divino, constat a significatione `mane,' et `surgere in matutino' quod sit percipere clare, de qua n. 2540, ubi eadem verba, et a repraesentatione `Abrahami' quod sit Divinum Domini, de qua saepe {1} prius. Perceptio clara Domino a Divino fuit de statu regni spiritualis Ipsius, nempe quales illi qui e regno illo seu ab Ecclesia illa, in principio sunt, quales successive, et quales tandem fiunt; nam omnis status eorum ad amussim et plene describitur in sensu interno a versu 13 ad 21 hujus capitis. @1 saepius.$